STAPES et STAPIA

STAPES et STAPIA
STAPES, et STAPIA
vox recens, a stando et pes, Graece Ἀναβολἐυς, Item Ἐγκεντρὶς; Lipsius subicem pedaneum vocat: Recens inventum est, uti discimus ex Polydoro Virgilio de Rer. Inventoribus l. 3. c. 18. Est et illud novum inventum, in quo uterque pes utrinque eius quiescit, qui equo insidet; Nam ut in marmoreis statuis Romae conspicitur, antiqui non utebantur, nec quô nomine appelletur, apud Auctores legitur: Vulgo Staffa nominatur, quod in eo pedes commode stent. Quam sententiam confirmans Guido Pancirolius, l. 2. Rer. Memorabil. tit. 16. Staphiae quoque, inquit, sive Stapedes quando introducti fuerint, non usque adeo expeditum est. Sed quoniam horum nec vestigium in marmoribus aut aeneis tabulis, et nec etiam nomen exstat: dicto non ahsurdum videtur, eos post ruinam Imperii Rom. fuisse demum inventos. Ideoque rei novae necessum fuisse, novum quoddam excogitare vocabulum etc. In quae verba Scholiastes; saltu Veteres se coniecisse in equos, ab sque istiusmodi adminiculo, ostendit Virg. Aen.
l. 12. v. 287.
Infrenant alii currus, ac corpora saltu
Subiciunt in equos, et strictis ensibus adsunt.
Et eod. librô, v. 327. ubi de Turno:
Poscit equos atque arma simul, saltuque superbus
Emicat.
Quod clarius etiam Vegetins l. 1. c. 18. docet; Non tantum, inquiens, a Tyronibus, sed etiam a stipendiariis militibus salitio in equos districte est semper exacta; quem usum ad hanc usque aetatem, licet cum dissimulatione, pervenisse manifestum est. Equi lignei sub tecto hieme, aestate ponebantur in campo. Super hos Tyrones primo inermes, dum consuetudine proficerent: deinde armati cogebantur ascentlere; tantaque cura erat, ut non tantum a dextris, sed etiam a sinistris partibus et insilire et desilire condiscerent, evaginatos etiam gladios vel contos tenentes: hoc enim asIiduâ meditatione faciebant, scilicet ut in tumultu proelii sine mora sacenderent, qui tam studiose exercebantur in pace. Idem de Numidis docet Livius l. 23. c. 29. De Graecis Persisque Xenophon. Socr. in l. qui Equitum Praefectus inscribitur, ubi inter alia, Natu grandiores assuefacere iubet, ut in scandendis equis, more Persico, se invicem adiuvent. Sed quia haec ascendendi ratio ab iis, qui viribus non valebant, neque habebant, qui ipso in eos tollerent, sine labore ac molestia expediri non poterat, igitur ad minuendam eam Viocuri, seu qui vias militares sternebant, in lateribus viarum collocabant altiores quosdam lapides, et tamquam pusilla quaedam suggesta excitabant. e quibus parvo negotiô quilibet in equi dorsum se coniceret: Quod in vita Gracchi Plut. memorat. Senibus vero Principibusque viris ad manus erat huic rei Praefectus, de quo sic la Cerda, in Virgilium loc. cit. Saltu: signate et proprie; Nam apud Veteres nullususus Stapedae aut subicis pedanei. Hispani quidem Estrivos dicunt. sed saltu fiebat ascensio. Senibus quidem et Principibus tollendis vir erat huic rei praefectus, quem Spartian. in Caracalla c. 7. et Amm. Marcellin. l. 30. vocant Stratorem, Graeci Ἀναβολέα. Inter equitandum autem pedes erant penduli, et nullâ re innixi: ut etiam hodie equestres statuae cernuntur. Omitto locum Eustathii in Odyss. a. quem iam Budaeus et Lipsius agitârunt. Vide plura apud Magium l. 2. c. 14. Miscellan. ubi de Scythis ex Hippocratis libro de Aere, Aquis et Locis; de Germanico Caligulae patre, ex Suetonio: de equestribus item instrumentis, ex Polluce l. 10. c. 10. et 12. loquens, similiter Stapias apud Antiquos non fuisle in usu, pluribus probat. Interim negandum non est, temporibus non usque adeo nobis vicinis, illarum mentionem reperiri. Meminit non quidem Stapiae, sed Bistapiae Hieronym. in Epistolis, ubi se, quum quasdam accepisset literas, iumentum conscensurum, iam pedem habuisse in Bistapia, scribit. Et Romae in vetusto lapide, Inscriptio, quae paulo ante Hieronymi aetatem videtur facta, Stapiae his verbis diserte meminit: D. M. Quisquis. lecturus. accedis. cave. si. amas. at. si. non. amas. pensicula. miser. qui. sine. amore. vivit. dulce. exit. nihil. est. ego. tam. dulce. anhelans. me. incaute. perdidi. et amor. fuit. equo. dum. aspectui. fomosus. Durmioniae. puellae. virgunculae. summa. polvoria. placere. cuperem. casu. desiliens. pes. haesit. stapiae. tractus. interii. in rem. tuam. mature. propera. Vale. Apud eundem Magium: cui adde Voss. de vitiis Sermon. ubi, postquam instrumentum illud ferreum ab equi lateribus utrinque dependens, cui innituntur atque insistunt equitantium pedes, Veteribus fuisle incognitum, ostendit: Novo, ait, huic invento novum quaerendum nomen fuit. Id multis modis sactum ex Hispanica, Graeca, Latina. Ex Hisp. dubium an Graeca sit Astraba; Hispanis quidem dicitur Estribo: unde Astraba: nisi ex hoc Hispanicum. Isidorus Hispal. in Glosis, Astraba, tabella, in qua pedes requiescunt, sed potius hoc Graecum; nam et Hesychio Ἀςτράβη est ephippium, quod tenent sedentes. Praeterea Graecis dictum ἀναβολἐυς, Latinis Scala, quia eô solerent ascendere, veluti scalis. Sane Suidas, quum dixisset, eos qui Latinis Stratores vocantur, quia equo sternerent, Graecis ἀναβολεῖς nuncupari, subiungit; Ἀναβολεὺς δὲ καὶ παρὰ Ῥωμαίοις λεγομένη σκάλα, de qua voce multa addit: inter alia ex Eustathio Odyss. α. Ἀναβολεὺς οὐ μόνον τὸ σιδήριον, ᾧ τοὺς πόδας ἐπιτιθέντες ἔφιπποι
γίνονταί τινες, ἀλλὰ καὶ ἄνθρωπος, ὃς εἰς τοιοῦτον καθυπουργεῖ, etc. Cum vero Stapedum, quales hodie in sus sunt, duplex officium sit, tum in conscendendo evo, tum in stabiliendo equitantis pede utroque; prior usus antiquior fuit, alter recentior, ac proinde Stapedes, assidue pendentes e sella, non ita veteris instituti fuêre, ex sententia Liceti. Vetustiores autem usos fuisle olim machinulâ quâdam ferreâ, ad conscendendos equos, aperte docere videtur Lucretius l. 5. v. 1296.
Et prius est armatum in equi conscendere costas,
Et moderarier hunc frenis, dextrâque ciere,
Quam biiugô curru belli tentare pericla.
Et biiugo prius est, quam bis coniungere binos etc.
Ibi enim ferri proponit usum, quô miles armatus consueverit equi conscendere costas; quas gravi pressus armaturâ, sine fulcro, conscendere non potuit. Quam quidem ferream machinulam non ab re fuerit putare fuisle, vel im modum scalae vel in modum annulorum catenatim inter se iunctorum; per quos, veluti per gradus in equam homo ascenderet, praesertim senex ac debilis: at miles agilis, utut armatus, unicô vel annulô sellae utcumque adfixô facile conscenderet equi dorsum, quô postea non uteretur, ad pedes firmandos: id quod aevô posteriori fuerit usitatum. Fortun. Licetus de Lucervis Vett. l. 6. c. 30. ubi erudite explicat Lucernam Equitis, quem e Ma gis illis, qui Christum infantem venerunt adoratum, unum fuisse iudicat. Vide quoque supra, Scalae, item Staffa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • stapes — stirrup bone in the middle ear, 1660s, from Modern Latin (1560s), special use of M.L. stapes stirrup, probably an alteration of L.L. stapia, related to stare to stand + pedem, accusative of pes foot (see FOOT (Cf. foot)). So called because the… …   Etymology dictionary

  • stapes — noun (plural stapes or stapedes) Etymology: New Latin staped , stapes, from Medieval Latin, stirrup, alteration of Late Latin stapia Date: 1615 the innermost ossicle of the middle ear of mammals called also stirrup see ear illustration …   New Collegiate Dictionary

  • Ossicles — Not to be confused with Ossicone. Ossicles Ossicles …   Wikipedia

  • Old Frankish — Spoken in formerly the Netherlands, Belgium, Luxembourg, Northern France, Western Germany Era Evolved into Old Low Franconian by the 8th century Language family Indo European …   Wikipedia

  • stapedio — sta·pè·dio agg., s.m. 1. agg. TS anat. relativo alla staffa dell orecchio medio 2. s.m. TS zool. → columella {{line}} {{/line}} DATA: 1690. ETIMO: dal lat. stapĕdĭu(m) staffa , der. di stapes, edis, incrocio di stapia staffa con pes, pedis piede …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”